- CLAMOR
- CLAMORin proeliis, apud plerasque bellicosas gentes in usu semper fuit. Romanis certe, militarium rerum, is qui alii, peritissimis, eum Livius tribuit, ut cum Marcellus Hannonem et Epicidem primo clamore et impetu fudit, l. 25. in fin. et alibi passim. Poenis item, quorum ne clamorem quidem atque impetum primum, exercitum Fulvii sustinere potuisse, eôd. l. c. 21. memorat. Sic de Germanis Tacitus, de Mor. Germ. c. 3. ituros in proelia canere et esse illis carmina, quorum relatum Barditum vocaverint (an Blaritum, quod Althamerus mavult, hodieque enim blarren Germanis clamare est) eôque non tam vocis, quam virtutis concentu, affectare praecipue asperitatem soni et fractum murmur, obiectis ados scutis, quo plenior et gravior vox repercussu intumesceret, scribit. c. 3. §. 1. Idem de Persis simul, ac Macedonibus: Indis quoque Curtius memorat, l. 3. c. 10. et. l. 9. c. 4. et 8. de Britannis, rursus Tacitus, l. 14. Annal. c. 35. Sed et Gallis, cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia et quatientium scuta in patrium quendam morem horrendus armorum crepitus, tribuitur apud Livium praefatum, l. 38. c. 17. De Hispanis Silius, Punicorum l. 10. v. 230.---- ritu iam moris IberiCarmina pulsata fundentem barbara cetrâ.De Lusitanis Diodor. Sic. l. 5. In bellis ad numerum incedunt et carmina canunt, cum aggrediuntur hostem De Parthis Plut. in Vita Crassi, Postquam prope hostem perventum est, datumque a Duce signum, ilico gravi sonitu, terribilique fremitu tota remugit planities. De Hibernis Staniburstus, Rer. Hibernic. l. 1. Quoties ad manus et pugnam venitur, altâ voce Pharro, Pharro, inclamant. De Turcis Constantinopolim obsidentibus, Illalla, illalla, Mahometh Russolalla, h. e. Deus est et semper erie, et Mahomerh est ervus eius, altâ voca clmâsse, inter buccinarum tympanorumque strepitum, refert Leon. Chiensis: quem clamorem eos hodieque in proeliis sollennem servare, notum est. De ipsis vero Israelitis, Ierichuntem invasuris, legimus apud Iosuam, c. 6. v. 5. s. Deum ipsos iussisse, cum insonuisset vox tubaelongior et concisior, et auribus eorum increpuisset, conclamare omnem populum vociferatione maximâ. Rationem suppeditat Carsar, de Bello Civ. l. 3. c. 92. ubi Pompeii consilium qui id omiserat, damnans, Non frustra, inquit, antiquitus institutum est, ut signa undique concinerent, clamorem universi tollerent: quibus rebus et hostes terreri et suos incitari existimaverunt. Unde et Cato Sen. Verba plus, quam gladium, et voces plus, quam manum, hostes fugare attonitosque reddere; sibique invisum esse militem, qui clarius sterteret, quam inclamaret, dicere solitus fertur, apud Plutarchum in Vita eius, c. 3. Vide Matthiam Berneggerum, Quaestion. ad Taciti Germ. c. 8. ut et supra, in voce Cantio, item Christus vincit, qui Christianorum Graecorum Latinorumque militaris fuit clamor, alibique passim. In Gallia. Clamor de Haro, seu Harou, in Normannia potissimum obtinet, et inclamari solet, dum crimen aliquod capitale perpetratur, v. g. furtum, incendium, homicidium etc. Tum enim ii, quorum aures vox haec verberat, ad reum persequendum foras exire tenentur eumque detinere, si pote est, ac Iudicibus tradere: quod si id negligant, Principi, aut domino feudali, qui ius gladii habet, in cuius territorio crimen commissum est, emendam praestant et exsolvunt. Igitur ius habere dicitur clamoris de Harou, qui altâ, ut aiunt, iustitiâ gaudet. Cuiusmodi autem fuerit vel sit Clamor hic eiusque cognitio aut iurisdictio, docet pluribus Car. du Fresne ex veter. Consuetud. Normanniae MS. 1. Part. 5. distinct. c. 5. Atque hinc Haro interdum usurpatur de quovis clamore, qui in tumultibus excitari solet, apud Froissardum passim: Imo et in proelio Bovinate inclamata vox haec a Fecialibus legitur. Origo Clamoris probabili coniecturâ Rolloni, primo Neustriae Duci, adscribitur, qui voluit, ut si in ditione sua quispiam inveniretur vel homicida aut incendiarius, aut gravioris ulterius criminis reus, statim clamore sublatô Ha Roul (quasi auxilium Rollonis im ploraretur) indigenae ac vicini in eum irruerent, captumque Iudici exhiberent etc. Vide Car. du Fresine in voce Haro. Quis vero clamonrem militarem ordiri consueverit, dicemus infra voce Intersignum, it. Vexillum Regale.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.